aaaaa

1. alleluja reversionis Aggei et Zacchariæ beatus vir qui timet Dominum in mandatis ejus volet nimis

2. potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur

3. gloria et divitiæ in domo ejus et justitia ejus manet in sæculum sæculi

4. exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et justus

5. jucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in judicio

6. quia in æternum non commovebitur

7. in memoria æterna erit justus ab auditione mala non timebit paratum cor ejus sperare in Domino

8. confirmatum est cor ejus non commovebitur donec dispiciat inimicos suos

9. dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in sæculum sæculi cornu ejus exaltabitur in gloria

10. peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit




“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina