1. in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici

2. confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua

3. cum accepero tempus ego justitias judicabo

4. liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas ejus diapsalma

5. dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu

6. nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem

7. quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus

8. quoniam Deus judex est hunc humiliat et hunc exaltat

9. quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex ejus non est exinanita bibent omnes peccatores terræ

10. ego autem adnuntiabo in sæculum cantabo Deo Jacob

11. et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua justi





Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina