1. videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit

1. Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”.

2. dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me

2. Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”.

3. fecit populus quæ jusserat deferens inaures ad Aaron

3. Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron.

4. quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti

4. Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!”.

5. quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est

5. Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”.

6. surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere

6. Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.

7. locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti

7. Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.

8. recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti

8. Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!"”.

9. rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste duræ cervicis sit

9. Rursumque ait Dominus ad Moysen: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;

10. dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

10. dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam”.

11. Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta

11. Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?

12. ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

12. Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13. recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

13. Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”.

14. placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum

14. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.

15. et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte

15. Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte

16. et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis

16. et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17. audiens autem Josue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnæ auditur in castris

17. Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”.

18. qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio

18. Qui respondit: “Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio”.

19. cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis

19. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.

20. arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israël

20. Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.

21. dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum

21. Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”.

22. cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

22. Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum.

23. dixerunt mihi fac nobis deos qui præcedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Ægypti nescimus quid acciderit

23. Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit".

24. quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et projeci illud in ignem egressusque est hic vitulus

24. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus”.

25. videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat

25. Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.

26. et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

26. Et stans in porta castrorum ait: “Si quis est Domini, iungatur mihi!”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.

27. quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum

27. Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”.

28. fecerunt filii Levi juxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

28. Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum.

29. et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio

29. Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”.

30. facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

30. Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”.

31. reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam

31. Reversusque ad Dominum ait: “Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam

32. aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

32. aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti”.

33. cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo

33. Cui respondit Dominus: “Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.

34. tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus præcedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

34. Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum”.

35. percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron

35. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.





“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina