1. Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

1. Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb.

2. apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

2. Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.

3. dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

3. Dixit ergo Moyses: “Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus”.

4. cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

4. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”.

5. at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

5. At ille: “Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est”.

6. et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

6. Et ait: “Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.

7. cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus

7. Cui ait Dominus: “Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum.

8. et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei

8. Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei.

9. clamor ergo filiorum Israël venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Ægyptiis opprimuntur

9. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur;

10. sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israël de Ægypto

10. sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto”.

11. dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israël de Ægypto

11. Dixitque Moyses ad Deum: “Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?”.

12. qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Ægypto immolabis Deo super montem istum

12. Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”.

13. ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israël et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen ejus quid dicam eis

13. Ait Moyses ad Deum: “Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?”.

14. dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israël qui est misit me ad vos

14. Dixit Deus ad Moysen: “Ego sum qui sum”. Ait: “Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos”.

15. dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

15. Dixitque iterum Deus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16. vade congrega seniores Israël et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob dicens visitans visitavi vos et omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto

16. Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto;

17. et dixi ut educam vos de adflictione Ægypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei ad terram fluentem lacte et melle

17. et dixi: Educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.

18. et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

18. Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19. sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam

19. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam.

20. extendam enim manum meam et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis quæ facturus sum in medio eorum post hæc dimittet vos

20. Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos.

21. daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

21. Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui.

22. sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Ægyptum

22. Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum”.





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina