1. videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit

2. dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me

3. fecit populus quæ jusserat deferens inaures ad Aaron

4. quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti

5. quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est

6. surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere

7. locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti

8. recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti

9. rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste duræ cervicis sit

10. dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

11. Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta

12. ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

13. recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

14. placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum

15. et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte

16. et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis

17. audiens autem Josue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnæ auditur in castris

18. qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio

19. cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis

20. arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israël

21. dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum

22. cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

23. dixerunt mihi fac nobis deos qui præcedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Ægypti nescimus quid acciderit

24. quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et projeci illud in ignem egressusque est hic vitulus

25. videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat

26. et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

27. quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum

28. fecerunt filii Levi juxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

29. et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio

30. facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

31. reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam

32. aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

33. cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo

34. tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus præcedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

35. percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina