1. fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

1. Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

2. et fecit illi coronam auream per gyrum

2. Et fecit illi coronam auream per gyrum,

3. conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos ejus duos anulos in latere uno et duos in altero

3. conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero.

4. vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro

4. Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro

5. et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam

5. et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam.

6. fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

6. Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine.

7. duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii

7. Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii:

8. cherub unum in summitate hujus partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

8. cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii

9. extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

9. extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.

10. fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem

10. Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem;

11. circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

11. circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum.

12. ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

12. Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.

13. fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensæ

13. Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae

14. contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

14. iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

15. ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro

15. Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro;

16. et vasa ad diversos usus mensæ acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

16. et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17. fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cujus vecte calami scyphi spherulæ ac lilia procedebant

17. Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:

18. sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera

18. sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera;

19. tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulæque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulæque simul et lilia æquum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

19. tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.

20. in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulæque per singulos et lilia

20. In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores;

21. et spheræ sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

21. singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno.

22. et spheræ igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

22. Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo.

23. fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quæ emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

23. Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo.

24. talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

24. Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25. fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cujus angulis procedebant cornua

25. Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua.

26. vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

26. Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27. fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

27. Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28. ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis

28. Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis.

29. conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

29. Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.





“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina