1. locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos

1. Locutusque est Deus cunctos sermones hos:

2. ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis

2. “Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.

3. non habebis deos alienos coram me

3. Non habebis deos alienos coram me.

4. non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra

4. Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.

5. non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

5. Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,

6. et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt præcepta mea

6. et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.

7. non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

7. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8. memento ut diem sabbati sanctifices

8. Memento, ut diem sabbati sanctifices.

9. sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

9. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;

10. septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas

10. septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.

11. sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

11. Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.

12. honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

12. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13. non occides

13. Non occides.

14. non mœchaberis

14. Non moechaberis.

15. non furtum facies

15. Non furtum facies.

16. non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

16. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17. non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem ejus non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quæ illius sunt

17. Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt”.

18. cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinæ montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

18. Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

19. dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

19. dicentes Moysi: “Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur”.

20. et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis

20. Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”.

21. stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

21. Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.

22. dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis

22. Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.

23. non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

23. Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.

24. altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi

24. Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.

25. quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

25. Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26. non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua

26. Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.





“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina