1. non suscipies vocem mendacii nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

1. Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.

2. non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies

2. Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.

3. pauperis quoque non misereberis in negotio

3. Pauperis quoque non misereberis in iudicio.

4. si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

4. Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.

5. si videris asinum odientis te jacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

5. Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6. non declinabis in judicio pauperis

6. Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.

7. mendacium fugies insontem et justum non occides quia aversor impium

7. Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.

8. nec accipias munera quæ excæcant etiam prudentes et subvertunt verba justorum

8. Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.

9. peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti

9. Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.

10. sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus

10. Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius.

11. anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo

11. Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12. sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena

12. Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.

13. omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro

13. Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.

14. tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

14. Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15. sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus

15. Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.

16. et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quæcumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

16. Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17. ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

17. Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.

18. non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane

18. Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.

19. primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ

19. Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.

20. ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

20. Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi.

21. observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo

21. Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.

22. quod si audieris vocem ejus et feceris omnia quæ loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

22. Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.

23. præcedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Jebuseum quos ego contribo

23. Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram.

24. non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum

24. Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.

25. servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui

25. Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.

26. non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

26. Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo.

27. terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

27. Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

28. emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam intrœas

28. emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.

29. non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiæ

29. Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri.

30. paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

30. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram.

31. ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro

31. Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.

32. non inibis cum eis fœdus nec cum diis eorum

32. Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.

33. non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

33. Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”.





“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina