Mosaico decorativo

1. igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

1. Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

2. qui jurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid jurgamini contra me cur temptatis Dominum

2. Qui iurgatus contra Moysen ait: “Da nobis aquam, ut bibamus”. Quibus respondit Moyses: “Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?”.

3. sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Ægypto ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti

3. Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: “Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti?”.

4. clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

4. Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”.

5. ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israël et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

5. Et ait Dominus ad Moysen: “Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.

6. en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israël

6. En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.

7. et vocavit nomen loci illius Temptatio propter jurgium filiorum Israël et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

7. Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”.

8. venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim

8. Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.

9. dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

9. Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”.

10. fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

10. Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11. cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech

11. Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec.

12. manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

12. Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.

13. fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii

13. Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii.

14. dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo

14. Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”.

15. ædificavitque Moses altare et vocavit nomen ejus Dominus exaltatio mea dicens

15. Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum)

16. quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem

16. dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.