1. cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto

1. Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto,

2. tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat

2. tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat,

3. et duos filios ejus quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena

3. et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “Advena fui in terra aliena”,

4. alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis

4. alter vero Eliezer: “Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis”.

5. venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei

5. Venit ergo Iethro socer Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei;

6. et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Jethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea

6. et mandavit Moysi dicens: “Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea”.

7. qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum

7. Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8. narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus

8. narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9. lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum

9. Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum,

10. et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Ægypti

10. et ait: “Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis.

11. nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

11. Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos”.

12. obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino

12. Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13. altero autem die sedit Moses ut judicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam

13. Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam.

14. quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam

14. Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”.

15. cui respondit Moses venit ad me populus quærens sententiam Dei

15. Cui respondit Moyses: “Venit ad me populus quaerens sententiam Dei.

16. cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut judicem inter eos et ostendam præcepta Dei et leges ejus

16. Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius”.

17. at ille non bonam inquit rem facis

17. At ille: “Non bonam, inquit, rem facis.

18. stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere

18. Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.

19. sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum

19. Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum

20. ostendasque populo cærimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere

20. ostendasque populo praecepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant.

21. provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

21. Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,

22. qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere

22. qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere.

23. si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

23. Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace”.

24. quibus auditis Moses fecit omnia quæ ille suggesserat

24. Quibus auditis, Moyses fecit omnia, quae ille suggesserat;

25. et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

25. et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,

26. qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes

26. qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes.

27. dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

27. Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam.





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina