Mosaico decorativo

1. si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

1. Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.

2. si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

2. Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene restituet. Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto.

3. quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

3. Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet.

4. si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

4. Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet.

5. si læserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni æstimatione restituet

5. Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit.

6. si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

6. Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet.

7. si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

7. Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui.

8. si latet dominus domus adplicabitur ad deos et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

8. In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo.

9. ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi judicaverint duplum restituet proximo suo

9. Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit,

10. si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne jumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

10. iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur.

11. jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur

11. Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;

12. quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

12. si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet.

13. si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

13. Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur.

14. qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente reddere conpelletur

14. Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui.

15. quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

15. Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem.

16. si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

16. Si pater virginis eam dare noluerit, appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum.

17. si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam juxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

17. Maleficam non patieris vivere.

18. maleficos non patieris vivere

18. Qui coierit cum iumento, morte moriatur.

19. qui cojerit cum jumento morte moriatur

19. Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli.

20. qui immolat diis occidetur præter Domino soli

20. Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti.

21. advenam non contristabis neque adfliges eum advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti

21. Viduae et pupillo non nocebitis.

22. viduæ et pupillo non nocebitis

22. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum;

23. si læseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

23. et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli.

24. et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli

24. Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram.

25. si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

25. Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei;

26. si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

26. ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

27. ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

27. Deo non detrahes et principi populi tui non maledices.

28. diis non detrahes et principi populi tui non maledices

28. Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.

29. decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

29. De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi.

30. de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

30. Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus.

31. viri sancti eritis mihi carnem quæ a bestiis fuerit prægustata non comedetis sed proicietis canibus

31.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.