1. Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israël et adorabitis procul

1. Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.

2. solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo

2. Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”.

3. venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus

3. Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”.

4. scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël

4. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.

5. misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

5. Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.

6. tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare

6. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.

7. adsumensque volumen fœderis legit audiente populo qui dixerunt omnia quæ locutus est Dominus faciemus et erimus obœdientes

7. Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”.

8. ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his

8. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his”.

9. ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israël

9. Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.

10. et viderunt Deum Israël sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini et quasi cælum cum serenum est

10. Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.

11. nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

11. Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.

12. dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos

12. Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”.

13. surrexerunt Moses et Josue minister ejus ascendensque Moses in montem Dei

13. Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei

14. senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quæstionis referetis ad eos

14. senioribus ait: “Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos”.

15. cumque ascendisset Moses operuit nubes montem

15. Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;

16. et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis

16. et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17. erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël

17. Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.

18. ingressusque Moses medium nebulæ ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus

18. Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.





“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina