1. Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,

2. propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.

3. Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.

4. Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.

5. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

6. Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.

7. Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.

8. Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.

9. Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.

10. Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “Ave” ei dixeritis;

11. qui enim dicit illi: “Ave”, communicat operibus illius malignis.

12. Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.

13. Salutant te filii sororis tuae electae.






“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina