1. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: “Non est Deus”.

2. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

3. Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.

4. Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

5. Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt;

6. illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -

7. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.




Livros sugeridos



“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina