1. Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.

2. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

3. Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4. Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,

5. quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6. Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum

7. et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:

8. oves et boves universas, insuper et pecora campi,

9. volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.

10. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.




“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina