1. in finem psalmus David

2. exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Jacob

3. mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

4. memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

5. tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

6. lætabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

7. impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de cælo sancto suo in potentatibus salus dexteræ ejus

8. hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

9. ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

10. Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te





“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina