1. quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quæ in nobis conpletæ sunt rerum

2. sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis

3. visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile

4. ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem

5. fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen ejus Elisabeth

6. erant autem justi ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querella

7. et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

8. factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum

9. secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini

10. et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi

11. apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi

12. et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum

13. ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Johannem

14. et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt

15. erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ

16. et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum

17. et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam

18. et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis

19. et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizare

20. et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quæ implebuntur in tempore suo

21. et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo

22. egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus

23. et factum est ut impleti sunt dies officii ejus abiit in domum suam

24. post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus et occultabat se mensibus quinque dicens

25. quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

26. in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth

27. ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria

28. et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus

29. quæ cum vidisset turbata est in sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio

30. et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum

31. ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum

32. hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus

33. et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis

34. dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco

35. et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

36. et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quæ vocatur sterilis

37. quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

38. dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

39. exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda

40. et intravit in domum Zacchariæ et salutavit Elisabeth

41. et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

42. et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui

43. et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me

44. ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo

45. et beata quæ credidit quoniam perficientur ea quæ dicta sunt ei a Domino

46. et ait Maria magnificat anima mea Dominum

47. et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

48. quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes

49. quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus

50. et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum

51. fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui

52. deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

53. esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

54. suscepit Israël puerum suum memorari misericordiæ

55. sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula

56. mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam

57. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium

58. et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei

59. et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris ejus Zacchariam

60. et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Johannes

61. et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine

62. innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum

63. et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi

64. apertum est autem ilico os ejus et lingua ejus et loquebatur benedicens Deum

65. et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc

66. et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo

67. et Zaccharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens

68. benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ

69. et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

70. sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt prophetarum ejus

71. salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos

72. ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti

73. jusiurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum

74. daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi

75. in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris

76. et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus

77. ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78. per viscera misericordiæ Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

79. inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

80. puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israël






“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina