Liber Iudith, 1
1. Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse ædificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis
2. ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum
3. per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas ejus in altitudine turrium
4. et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum
5. anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum
6. in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum
7. tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor ejus elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano
8. et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrælon
9. et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Jordanem usque Hierusalem et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad montes Æthiopiæ
10. ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
11. qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt
12. tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his