1. in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias

2. quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni ejus exordium fuit

3. tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et præfectis provinciarum coram se

4. ut ostenderet divitias gloriæ regni sui ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ multo tempore centum videlicet et octoginta diebus

5. cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus jussit convivium præparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat

6. et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat

7. bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et præcipuum ponebatur

8. nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet

9. Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat

10. itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero præcepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant

11. ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde

12. quæ rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus

13. interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac jura majorum

14. erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant

15. cui sententiæ Vasthi regina subiaceret quæ Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset

16. responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri

17. egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit

18. atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis justa est indignatio

19. et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat

20. et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctæ uxores tam majorum quam minorum deferant maritis suis

21. placuit consilium ejus regi et principibus fecitque rex juxta consultum Mamuchan

22. et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quæque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac majores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari






“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina