1. alleluja laudate pueri Dominum laudate nomen Domini

2. sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum

3. a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini

4. excelsus super omnes gentes Dominus super cælos gloria ejus

5. quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat

6. et humilia respicit in cælo et in terra

7. suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem

8. ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui

9. qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum lætantem





“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina