1. in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

2. hoc erat in principio apud Deum

3. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

4. in ipso vita erat et vita erat lux hominum

5. et lux in tenebris lucet et tenebræ eam non conprehenderunt

6. fuit homo missus a Deo cui nomen erat Johannes

7. hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum

8. non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine

9. erat lux vera quæ inluminat omnem hominem venientem in mundum

10. in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit

11. in propria venit et sui eum non receperunt

12. quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus

13. qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

14. et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis

15. Johannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat

16. et de plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

17. quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est

18. Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

19. et hoc est testimonium Johannis quando miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es

20. et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus

21. et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

22. dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

23. ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esajas propheta

24. et qui missi fuerant erant ex Pharisæis

25. et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

26. respondit eis Johannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis

27. ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calciamenti

28. hæc in Bethania facta sunt trans Jordanen ubi erat Johannes baptizans

29. altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

30. hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat

31. et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans

32. et testimonium perhibuit Johannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo et mansit super eum

33. et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

34. et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

35. altera die iterum stabat Johannes et ex discipulis ejus duo

36. et respiciens Jesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

37. et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Jesum

38. conversus autem Jesus et videns eos sequentes dicit eis quid quæritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas

39. dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima

40. erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Johanne et secuti fuerant eum

41. invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

42. et adduxit eum ad Jesum intuitus autem eum Jesus dixit tu es Simon filius Johanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

43. in crastinum voluit exire in Galilæam et invenit Philippum et dicit ei Jesus sequere me

44. erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreæ et Petri

45. invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth

46. et dixit ei Nathanaël a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

47. vidit Jesus Nathanaël venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

48. dicit ei Nathanaël unde me nosti respondit Jesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

49. respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël

50. respondit Jesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis majus his videbis

51. et dicit ei amen amen dico vobis videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis






“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina