Löydetty 255 Tulokset: Judicium
scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)
absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18, 25)
pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)
æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)
unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ (Liber Numeri 15, 15)
rettulitque Moses causam earum ad judicium Domini (Liber Numeri 27, 4)
nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cujusquam personam quia Dei judicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam (Liber Deuteronomii 1, 17)
facit judicium pupillo et viduæ amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum (Liber Deuteronomii 10, 18)
si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 17, 8)
hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum (Liber Deuteronomii 18, 3)
si invenerit vir puellam virginem quæ non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad judicium venerit (Liber Deuteronomii 22, 28)
non pervertes judicium advenæ et pupilli nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum (Liber Deuteronomii 24, 17)