1. Paulus servus Christi Jesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei

2. quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis

3. de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem

4. qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri

5. per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœdiendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus

6. in quibus estis et vos vocati Jesu Christi

7. omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo

8. primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo

9. testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio

10. semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos

11. desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos

12. id est simul consolari in vobis per eam quæ invicem est fidem vestram atque meam

13. nolo autem vos ignorare fratres quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus

14. Græcis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum

15. ita quod in me promptum est et vobis qui Romæ estis evangelizare

16. non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco

17. justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est justus autem ex fide vivit

18. revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent

19. quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit

20. invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

21. quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

22. dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

23. et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

24. propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis

25. qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori qui est benedictus in sæcula amen

26. propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam

27. similiter autem et masculi relicto naturali usu feminæ exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes

28. et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quæ non conveniunt

29. repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

30. detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non obœdientes

31. insipientes inconpositos sine affectione absque fœdere sine misericordia

32. qui cum justitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus






“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina