aaaaa

1. in finem in hymnis psalmus cantici

2. Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma

3. ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum

4. confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

5. lætentur et exultent gentes quoniam judicas populos in æquitate et gentes in terra diriges diapsalma

6. confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

7. terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster

8. benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terræ




A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina