1. in finem psalmus David canticum Hieremiæ et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci

2. te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem

3. exaudi orationem ad te omnis caro veniet

4. verba iniquorum prævaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis

5. beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuæ sanctum est templum tuum

6. mirabile in æquitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terræ et in mari longe

7. præparans montes in virtute tua accinctus potentia

8. qui conturbas profundum maris sonum fluctuum ejus turbabuntur gentes

9. et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis

10. visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est præparatio ejus

11. rivos ejus inebria multiplica genimina ejus in stillicidiis ejus lætabitur germinans

12. benedices coronæ anni benignitatis tuæ et campi tui replebuntur ubertate

13. pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur

14. induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent



Livros sugeridos


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.