1. in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum ejus ut interficeret eum

2. eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me

3. eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me

4. quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes

5. neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi

6. exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israël intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma

7. convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

8. ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit

9. et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes

10. fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus

11. Deus meus voluntas ejus præveniet me

12. Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine

13. delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur

14. in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Jacob finium terræ diapsalma

15. convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

16. ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt

17. ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meæ

18. adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea



Livros sugeridos


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.