1. in finem in carminibus intellectus David

2. exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam

3. intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum

4. a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi

5. cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me

6. timor et tremor venit super me et contexit me tenebra

7. et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbæ et volabo et requiescam

8. ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma

9. expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate

10. præcipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

11. die et nocte circumdabit eam super muros ejus et iniquitas et labor in medio ejus

12. et iniustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus

13. quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo

14. tu vero homo unianimis dux meus et notus meus

15. qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu

16. veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiæ in habitaculis eorum in medio eorum

17. ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me

18. vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam

19. redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum

20. exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante sæcula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum

21. extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus

22. divisi sunt ab ira vultus ejus et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula

23. jacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in æternum fluctuationem justo

24. tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine



Livros sugeridos


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.