1. in finem pro ea quæ hereditatem consequitur psalmus David

2. verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum

3. intende voci orationis meæ rex meus et Deus meus

4. quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam

5. mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es

6. neque habitabit juxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos

7. odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

8. ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo

9. Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam

10. quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est

11. sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant judica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine

12. et lætentur omnes qui sperant in te in æternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum

13. quoniam tu benedices justo Domine ut scuto bonæ voluntatis coronasti nos



Livros sugeridos


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.