1. in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto

2. eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribæ velociter scribentis

3. speciosus forma præ filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in æternum

4. accingere gladio tuo super femur tuum potentissime

5. specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua

6. sagittæ tuæ acutæ populi sub te cadent in corde inimicorum regis

7. sedis tua Deus in sæculum sæculi virga directionis virga regni tui

8. dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis

9. murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te

10. filiæ regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate

11. audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui

12. et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum

13. et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis

14. omnis gloria ejus filiæ regis ab intus in fimbriis aureis

15. circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximæ ejus adferentur tibi

16. adferentur in lætitia et exultatione adducentur in templum regis

17. pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram

18. memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in æternum et in sæculum sæculi



Livros sugeridos


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.