1. in finem filiis Core ad intellectum

2. Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

3. manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos

4. nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuæ quoniam conplacuisti in eis

5. tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Jacob

6. in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis

7. non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me

8. salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti

9. in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in sæculum diapsalma

10. nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

11. avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi

12. dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos

13. vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris

14. posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro

15. posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

16. tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meæ cooperuit me

17. a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis

18. hæc omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo

19. et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua

20. quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

21. si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum

22. nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die æstimati sumus sicut oves occisionis

23. exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem

24. quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ

25. quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

26. exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum



Livros sugeridos


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.