1. psalmus David judica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me

2. quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus

3. emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua

4. et introibo ad altare Dei ad Deum qui lætificat juventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

5. quare tristis es anima mea et quare conturbas me

6. spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus



Livros sugeridos


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.