1. in finem psalmus David

2. beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus

3. Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus

4. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus

5. ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

6. inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen ejus

7. et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor ejus congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur

8. in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi

9. verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat

10. etenim homo pacis meæ in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem

11. tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis

12. in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me

13. me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in æternum

14. benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et in sæculum fiat fiat



Livros sugeridos


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.