1. in finem psalmus David

2. cæli enarrant gloriam Dei et opera manuum ejus adnuntiat firmamentum

3. dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

4. non sunt loquellæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum

5. in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum

6. in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam

7. a summo cæli egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus nec est qui se abscondat a calore ejus

8. lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam præstans parvulis

9. justitiæ Domini rectæ lætificantes corda præceptum Domini lucidum inluminans oculos

10. timor Domini sanctus permanens in sæculum sæculi judicia Domini vera justificata in semet ipsa

11. desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum

12. etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa

13. delicta quis intellegit ab occultis meis munda me

14. et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo

15. et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus



Livros sugeridos


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.