1. oratio David exaudi Domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis

2. de vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant æquitates

3. probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas

4. ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras

5. perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea

6. ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea

7. mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te

8. a resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me

9. a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt super me

10. adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia

11. proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram

12. susceperunt me sicut leo paratus ad prædam et sicut catulus leonis habitans in abditis

13. exsurge Domine præveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam

14. ab inimicis manus tuæ Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis

15. ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua



Livros sugeridos


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.