1. tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi

2. dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges

3. sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit mihi omnes voluntates meas in eis

4. multiplicatæ sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea

5. Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi

6. funes ceciderunt mihi in præclaris etenim hereditas mea præclara est mihi

7. benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei

8. providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear

9. propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

10. quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem

11. notas mihi fecisti vias vitæ adimplebis me lætitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem



Livros sugeridos


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.