1. psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia

2. et non intres in judicio cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens

3. quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi

4. et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum

5. memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar

6. expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma

7. velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum

8. auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam

9. eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi

10. doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

11. propter nomen tuum Domine vivificabis me in æquitate tua educes de tribulatione animam meam

12. et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum



Livros sugeridos


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.