1. psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meæ cum clamavero ad te

2. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

3. pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiæ labiis meis

4. non declines cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum

5. corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum

6. absorti sunt juncti petræ judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt

7. sicut crassitudo terræ erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum

8. quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam

9. custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem

10. cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam



Livros sugeridos


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.