1. in finem psalmus David

2. eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me

3. qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant prœlia

4. acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma

5. custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

6. absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum juxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma

7. dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meæ

8. Domine Domine virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum in die belli

9. non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma

10. caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos

11. cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent

12. vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu

13. cognovi quia faciet Dominus judicium inopis et vindictam pauperum

14. verumtamen justi confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo



Livros sugeridos


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.