aaaaa

1. alleluja reversionis Aggei et Zacchariæ confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione

2. magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus

3. confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in sæculum sæculi

4. memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus

5. escam dedit timentibus se memor erit in sæculum testamenti sui

6. virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo

7. ut det illis hereditatem gentium opera manuum ejus veritas et judicium

8. fidelia omnia mandata ejus confirmata in sæculum sæculi facta in veritate et æquitate

9. redemptionem misit populo suo mandavit in æternum testamentum suum sanctum et terribile nomen ejus

10. initium sapientiæ timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in sæculum sæculi




“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina