1. alleluja confitemini Domino quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus

2. quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes ejus

3. beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore

4. memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo

5. ad videndum in bonitate electorum tuorum ad lætandum in lætitia gentis tuæ et lauderis cum hereditate tua

6. peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus

7. patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ et inritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum

8. et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam

9. et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto

10. et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici

11. et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit

12. et crediderunt in verbis ejus et laudaverunt laudem ejus

13. cito fecerunt obliti sunt operum ejus non sustinuerunt consilium ejus

14. et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso

15. et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum

16. et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

17. aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron

18. et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores

19. et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile

20. et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis fænum

21. obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Ægypto

22. mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro

23. et dixit ut disperderet eos si non Moses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos

24. et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus

25. et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini

26. et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto

27. et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus

28. et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum

29. et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina

30. et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio

31. et reputatum est ei in justitiam in generatione et generationem usque in sempiternum

32. et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos

33. quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis

34. non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis

35. et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum

36. et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum

37. et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis

38. et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus

39. et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis

40. et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam

41. et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

42. et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum

43. sæpe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis

44. et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum

45. et memor fuit testamenti sui et pænituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ

46. et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos

47. salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua

48. benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum et dicet omnis populus fiat fiat



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.