1. in finem psalmus David

2. in Domino confido quomodo dicitis animæ meæ transmigra in montes sicut passer

3. quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde

4. quoniam quæ perfecisti destruxerunt justus autem quid fecit

5. Dominus in templo sancto suo Dominus in cælo sedis ejus oculi ejus in pauperem respiciunt palpebræ ejus interrogant filios hominum

6. Dominus interrogat justum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam

7. pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum

8. quoniam justus Dominus et justitias dilexit æquitatem vidit vultus ejus



Livros sugeridos


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.