Mosaico decorativo

1. cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei

1. Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui;

2. et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et ædificavit turrem in medio ejus et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas

2. et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas.

3. nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam

3. Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam.

4. quid est quod debui ultra facere vineæ meæ et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas

4. Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas?

5. et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ auferam sepem ejus et erit in direptionem diruam maceriam ejus et erit in conculcationem

5. Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.

6. et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinæ et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

6. Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.

7. vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor

7. Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia.

8. væ qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terræ

8. Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?

9. in auribus meis sunt hæc Domini exercituum nisi domus multæ desertæ fuerint grandes et pulchræ absque habitatore

9. In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore”.

10. decem enim juga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres

10. Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.

11. væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino æstuetis

11. Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos!

12. cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum ejus consideratis

12. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant.

13. propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit

13. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.

14. propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes ejus et populus ejus et sublimes gloriosique ejus ad eum

14. Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea.

15. et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur

15. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur;

16. et exaltabitur Dominus exercituum in judicio et Deus sanctus sanctificabitur in justitia

16. et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,

17. et pascentur agni juxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenæ comedent

17. et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium.

18. væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum

18. Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum!

19. qui dicitis festinet et cito veniat opus ejus ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israël et sciemus illud

19. Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”.

20. væ qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

20. Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!

21. væ qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes

21. Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes!

22. væ qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

22. Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

23. qui justificatis impium pro muneribus et justitiam justi aufertis ab eo

23. Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo!

24. propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt

24. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.

25. ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta

25. Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

26. et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terræ et ecce festinus velociter veniet

26. Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet.

27. non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum ejus nec rumpetur corrigia calciamenti ejus

27. Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius.

28. sagittæ ejus acutæ et omnes arcus ejus extenti ungulæ equorum ejus ut silex et rotæ ejus quasi impetus tempestatis

28. Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis.

29. rugitus ejus ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit prædam et amplexabitur et non erit qui eruat

29. Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui eruat.

30. et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebræ tribulationis et lux obtenebrata est in caligine ejus

30. Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.