Mosaico decorativo

1. audite insulæ et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meæ recordatus est nominis mei

1. Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei;

2. et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suæ protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me

2. et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me

3. et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor

3. et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”.

4. et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo

4. Et ego dixi: “In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo”.

5. et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea

5. Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.

6. et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et feces Israël convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terræ

6. Et dixit: “Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae”.

7. hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te

7. Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te”.

8. hæc dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in fœdus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

8. Haec dicit Dominus: “In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas;

9. ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum

9. ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;

10. non esurient neque sitient et non percutiet eos æstus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

10. non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos.

11. et ponam omnes montes meos in viam et semitæ meæ exaltabuntur

11. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.

12. ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi

12. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim”.

13. laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur

13. Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur.

14. et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei

14. Et dixit Sion: “Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei”.

15. numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui

15. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

16. ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper

16. Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper.

17. venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt

17. Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt.

18. leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa

18. Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”.

19. quia deserta tua et solitudines tuæ et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te

19. Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te.

20. adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem

20. Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: “Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem”.

21. et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant

21. Et dices in corde tuo: “Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant?”.

22. hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt

22. Haec dicit Dominus Deus: “Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur.

23. et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum

23. Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”.

24. numquid tolletur a forte præda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit

24. Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?

25. quia hæc dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui judicaverunt te ego judicabo et filios tuos ego salvabo

25. Quia haec dicit Dominus: “Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo.

26. et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob

26. Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.