Mosaico decorativo

1. Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen

1. Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces.

2. quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non ædificetur

2. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non reaedificabitur.

3. super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te

3. Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te;

4. quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab æstu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

4. quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis.

5. sicut æstum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies

5. Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes.

6. et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pingujum convivium vindemiæ pingujum medullatorum vindemiæ defecatæ

6. Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati.

7. et præcipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes

7. Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes.

8. præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est

8. Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.

9. et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et lætabimur in salutari ejus

9. Et dicetur in die illa: “Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius.

10. quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro

10. Quia requiescet manus Domini in monte isto”. Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio;

11. et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam ejus cum adlisione manuum ejus

11. et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius.

12. et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem

12. Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.