Liber Isaiae, 30
1. væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum
1. “Vae, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum meum, ut addatis peccatum super peccatum!
2. qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Ægypti
2. Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra Aegypti.
3. et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam
3. Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam.
4. erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt
4. Cum fuerint enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint,
5. omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium
5. omnes confundentur super populo, qui eis prodesse non potest; non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium”.
6. onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit
6. Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit.
7. Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce
7. Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab otiosam.
8. nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad æternum
8. Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum.
9. populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini
9. Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini;
10. qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores
10. qui dicunt videntibus: “Nolite videre” et aspicientibus: “Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
11. auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël
11. Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra Sanctum Israel”.
12. propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo
12. Propterea haec dicit Sanctus Israel: “Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis,
13. propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus
13. propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso;
14. et comminuetur sicut conteritur lagœna figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquæ de fovea
14. et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea”.
15. quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis
15. Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra”. Et noluistis 16 et dixistis: “Nequaquam, sed super equis fugiemus”, ideo fugietis; et: “Super veloces ascendemus”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos.
16. et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos
16.
17. mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem
17. Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem.
18. propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum
18. Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.
19. populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi
19. Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit tibi.
20. et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum
20. Et dabit vobis Dominus panem angustiae et aquam afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum,
21. et aures tuæ audient verbum post tergum monentis hæc via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram
21. et aures tuae audient verbum post tergum monentis: “Haec via, ambulate in ea”, si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.
22. et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatæ egredere dices ei
22. Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum et vestimentum conflatilis aurei tui; disperges ea sicut immunditiam menstruatae. “Egredere” dices ei.
23. et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose
23. Et dabit pluviam semini tuo, quod seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis,
24. et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est
24. et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et ventilabro.
25. et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres
25. Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres.
26. et erit lux lunæ sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ ejus sanaverit
26. Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit.
27. ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans
27. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans.
28. spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum
28. Spiritus eius velut torrens inundans, usque ad collum pertingens, ad cribrandas gentes in cribro funesto, et frenum dolosum in maxillis populorum.
29. canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël
29. Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel.
30. et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis
30. Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis, in turbine et in imbre et in lapide grandinis.
31. a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus
31. A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus.
32. et erit transitus virgæ fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis præcipuis expugnabit eos
32. Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos.
33. præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam
33. Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam.
