Mosaico decorativo

1. onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

1. Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta,

2. clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello

2. clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello;

3. cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

3. cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt.

4. propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei

4. Propterea dixi: “Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei”.

5. dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

5. Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem.

6. et Ælam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus

6. Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum.

7. et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta

7. Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta.

8. et revelabitur operimentum Judæ et videbis in die illa armamentarium domus saltus

8. Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;

9. et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris

9. et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris.

10. et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum

10. Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum;

11. et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinæ veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem ejus de longe non vidistis

11. et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.

12. et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci

12. Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum;

13. et ecce gaudium et lætitia occidere vitulos et jugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

13. et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”.

14. et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

14. Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!”, dicit Dominus, Deus exercituum.

15. hæc dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam præpositum templi

15. Haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii:

16. quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

16. “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi.

17. ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te

17. Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens.

18. coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriæ tuæ ignominia domus Domini tui

18. In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.

19. et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te

19. Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te.

20. et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciæ

20. Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae

21. et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu ejus et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Juda

21. et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae.

22. et dabo clavem domus David super umerum ejus et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat

22. Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.

23. et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriæ domui patris sui

23. Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui.

24. et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum

24. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.

25. in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est

25. In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.