Mosaico decorativo

1. verbum quod vidit Isajas filius Amos super Judam et Hierusalem

1. Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem.

2. et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

2. Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.

3. et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

3. Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.

4. et judicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prœlium

4. Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium.

5. domus Jacob venite et ambulemus in lumine Domini

5. Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.

6. projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt

6. Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt.

7. repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum ejus

7. Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius;

8. et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum

8. et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.

9. et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis

9. Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis.

10. ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria majestatis ejus

10. Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.

11. oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa

11. Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

12. quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

12. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur;

13. et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan

13. et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan

14. et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos

14. et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos

15. et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum

15. et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum

16. et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est

16. et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra.

17. et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa

17. Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa,

18. et idola penitus conterentur

18. et idola penitus conterentur.

19. et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram

19. Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

20. in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quæ fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones

20. In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.

21. et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram

21. Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

22. quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus quia excelsus reputatus est ipse

22. Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.