Liber Isaiae, 63
1. quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suæ ego qui loquor justitiam et propugnator sum ad salvandum
1. “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”.
2. quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
2. “Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari?”.
3. torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
3. “Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
4. dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meæ venit
4. Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit.
5. circumspexi et non erat auxiliator quæsivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi
5. Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
6. et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
6. Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”.
7. miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israël quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum
7. Miserationum Domini recordabor, laudum Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum misericordias suas et secundum multitudinem miserationum suarum.
8. et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator
8. Et dixit: “Verumtamen populus meus est, filii, qui non deludent”; et factus est eis salvator.
9. in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus sæculi
9. In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi.
10. ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti ejus et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
10. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos.
11. et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui
11. Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae?
12. qui eduxit ad dexteram Mosen brachio majestatis suæ qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
12. Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum,
13. qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem
13. qui deduxit eos per abyssos quasi equum per desertum, et non impingebant?
14. quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ
14. Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
15. adtende de cælo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriæ tuæ ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se
15. Attende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae super me continuerunt se.
16. tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum
16. Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum.
17. quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuæ
17. Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae.
18. quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam
18. Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum.
19. facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
19. Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent.
