Mosaico decorativo

1. onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit

1. Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.

2. ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus ejus calvitium omnis barba radetur

2. Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.

3. in triviis ejus accincti sunt sacco super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululat descendit in fletum

3. In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum.

4. clamavit Esebon et Eleale usque Jasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima ejus ululabit sibi

4. Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi.

5. cor meum ad Moab clamabit vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt

5. Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.

6. aquæ enim Nemrim desertæ erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit

6. Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

7. secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos

7. Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt.

8. quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus ejus et usque ad puteum Helim clamor ejus

8. Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius.

9. quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ

9. Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.