Liber I Paralipomenon, 23
1. igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël
1. Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
2. et congregavit omnes principes Israël et sacerdotes atque Levitas
2. et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
3. numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
3. Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4. ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia præpositorum autem et judicum sex milia
4. “Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;
5. porro quattuor milia janitores et totidem psaltæ canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum
5. porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum”.
6. et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
6. Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7. Gersom Leedan et Semei
7. Filii Gerson: Ladan et Semei.
8. filii Leedan princeps Jeihel et Zetham et Johel tres
8. Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
9. filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
9. Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.
10. porro filii Semei Jeeth et Ziza et Jaus et Baria isti filii Semei quattuor
10. Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.
11. erat autem Jeeth prior Ziza secundus porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
11. Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12. filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
12. Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13. filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii ejus in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini ejus in perpetuum
13. Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
14. Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
14. Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15. filii Mosi Gersom et Eliezer
15. Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16. filii Gersom Subuhel primus
16. Filii Gersam: Subael primus.
17. fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
17. Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18. filii Isaar Salumith primus
18. Filii Isaar: Salomoth primus.
19. filii Hebron Jeriau primus Amarias secundus Jazihel tertius Jecmaam quartus
19. Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20. filii Ozihel Micha primus Jesia secundus
20. Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21. filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
21. Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22. mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
22. mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23. filii Musi Mooli et Eder et Jerimuth tres
23. Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24. hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
24. Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25. dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum
25. Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;
26. nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum
26. nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27. juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
27. Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
28. et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
28. et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,
29. sacerdotes autem super panes propositionis et ad similæ sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
29. pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
30. Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
30. Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,
31. tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis juxta numerum et cærimonias uniuscujusque rei jugiter coram Domino
31. tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32. et custodiant observationes tabernaculi fœderis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
32. Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini”.
